Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 290
Unproofread scanNot analysed yet
Cita sit alvi deiectio à materiae acrimonia, &ocopia: unde Hippocrates, quarti Aphorismorum vigesimo: Quibus iuvenibus alvus profusior, his, affecta aetate, contrahitur, quod acrimonia bilis tunc pituitescat. Tarda fit alvi deiectio, quia vis intestinorum expultrix imbecilla est: hunc affectum Paulus vocat δυσκολίαν. vel quia sensus obtusus est intestinorum; vel quia acerbi cibi &adstringentes prima mensa ingesti fuere. Nam si imbecilli ventriculo postremo loco sumantur, alvum deiiciunt, ut in Prota rhetore animadvertit Galenus lib. 2. De alimentorum facultatibus. Assiduae fiunt alvi deiectiones à retentrice imbecilli, ut in moribundis: sive ab acri materia ventriculum vellicante. vel ventriculus, &omnia intestina sunt aphthis obsita; ut in febribus pestilentialibus. vel à sphinctere musculo resoluto. Vrinae excretio aboletur, diminuitur, vel depravatur. Aboletur in ischuria, quae fit resoluta vi excretrice vesicae; ut cum nervus eius afficitur paralysi. aut cum nimis repletur, ut his qui diutius versantur in negotiis evenit; tunc immemor sui officii redditur, quod tantum vim urinae expultrix excutere nequeat: &quo magis dilatatur vesica, eo angustior fit meatus urinae. Vel fit angustia colli vesicae à calculo, grumo, callo, &à nimia siccitate, ut in febribus ardentibus.