Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 291
Unproofread scanNot analysed yet
Fit autem ischuria plena vesica: quod si fiat renum vitio, non attrahentium, vera ischuria non est, quia fit vesicâ vacuâ. Depravatur in stranguria, &diabete. In stranguria stillatim urina fluit; quod fit ab eius acrimonia, aut concepto pure à renibus vel hepate. Diabete fit colliquatione totius corporis, ut in regionibus calidis, Aegypto &Libya. rara affectio, quam Galenus bis tantum vidit. Profluvium urinae ex succorum attenuatione fit, &ex ardore renum. Quae symptomata sibi necessario succedant, &quae non, sic notandum. Si symptoma unum ab unico fiat symptomate, necessario illi succedet. ut si nulla fiat alimenti distributio, aut resoluta sit vis alteratrix partis, necessario atrophiae symptoma sequetur; malae distributionis &cruditatis nota. ita si secretrix vis langueat in sanguine, sequetur symptoma mutatae qualitatis, nempe Icterus: quia bilis non segregatur à sanguine. Si ad secundi symptomatis generationem alia quadam causae necessario concurrant, minime necestario priori succedet. Vt in cruditate ventriculi, vel cum generatur biliosum excrementum, non necessario fit morsus ventriculi, nisi exacte sentiat is in illo homine.