Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 292
Unproofread scanNot analysed yet
sic &alia symptomata modo praebent de se alia, ut vel fortis fuerit pars, vel imbecilla; utque exacte sentiat, aut ut duriaris fuerit sensus. Symptomati, qua symptoma, non debetur curatio. est etenim curatio, morbi ablatio: symptoma non est morbus, sed germen quoddam morbi. &qui symptomata tollere nituntur manente causa, morbis quodammodo blandiuntur. vera enim symptomatum ablatio, est affectuum unde pendent curatio: illi autem morbi sunt. Hactenus de Symptomatis quidem prolixius, quam ex nostro more, sed ex utilitate vestra. Maximus enim horum usus, ad dignoscendum, praedicendum, atque curandum. Nam cuncta haec manant ex actionibus laesis, mutata qualitate, &excremento. Itaquo si morbus indagandus vobis fuerit, quicumque ille fuerit, eum indagabitis ex actionibus, iam dictis, laesis; vel ex qualitate in corpore mutata; vel ex emanante aut suppresso excremento. Ita, si pars lateat agra, his deprehendetur. Ita si eventus morbi in obscuro sit, ex his palam fiet. Hic horum usus, ut in Methodo medendi facile notabitis: nam ne haec quidem sine his intelligi potest. Sed quia praecipue duo sunt, quibus medici fulem dare solent ad naturalis &vitalis facultatis robur explorandum, nimirum Vrina &Pulsus, de his sequentibus libris agemus.