Latin
CAPUT. II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 299
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor antiquus De coloribus affirmat colores oriri ex quatuor elementis. quid igitur insit elementis, videndum est. Insunt his formae substantiales, quarum iunctione fiunt proprietates occultae; ut in rhabarbaro, &in magnete. Inest materia corporibus, unde liquabilia quaedam corbora sunt. inest &temperies calida, frigida, humida, &sicca. praeterea insunt elementis diaphanum, opacum, &lumen: &ex his fiunt colores. diaphanum hoc est perColor spicuum, pellucidum: ut aër, aqua, corquid. nu. illud diaphanum cum lumen concipit, hoc lumen in superficie opaci in colorem abire creditur. hinc Aristoteles dixit, colorem esse extremitatem diaphani terminati; nempe ab opaco. Sed is magis explicat quomodo videatur color, quam quomodo fiat. Plato in Timaeo dicit, colorem flammulam esse è corporibus emanantem: nam res cum dividuntur, intus quoque colorem habent. Sed haec perspexisse non sufficit, sed videndum in quo consistat, &unde procedat diaphanum, lumen, &opacum. Aliqui diaphanum referunt ad elementorum puritatem; opacum ad impuritatem. Infirma haec est ratio; quia argentum magis est diaphanum quam aurum: albus enim color maxume diaphanum sequitur; &tamen aurum est purius argento.