Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 356
Unproofread scanNot analysed yet
TURBULENTUS pulsus fit, cumusus, seu necessitas magnam sublationem requirit, &facultas vitalis uti potest adhuc sua functione; solum autem arteria corpus repugnat, quod prae duritie, in magnam diastolen sustolli nequit, veluti in magnis phlegmonibus, obstructionibusque diuturnis. SERRATUS, phlegmones, &maxime nervosarum partium, comes est. Quapropter pleuritidi familiuris est. Reliquas pulsuum differentias prudens omitto. Sed anne pulsus ordinatus certius praedicit quam inordinatus? Ordo fixam veluti quandam causam, &perpetuam quodammodo videtur indicare. Et propterea concludit ita Galenus; ordinis perturbatio nihil certi habet: neque tale, quale ordo, vel bonum vel malum. Inordinatus est cum periodus nulla adest certa, sed ordo ille continuus interturbatur. ut si inter duos parvos magnus intertextat se; interve frequentes, rari; aut languidos inter, vehementes. Inordinati cum probis pulsibus, ut magni, celeres, salutem: Ordinati parvi &languidi, perniciem denotant. nam ordinatus pulsus pessimus est, inordinatoque malo deterior. Ordo ergo ex se neque bonum nec malum significat. sed bonos pulsus, meliores; malos, deteriores facit.