Latin
R CAPUT
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 407
Unproofread scanNot analysed yet
In excrementis, ut quae peccant substantia, copia, qualitate, tempore, excernendi modo. Inter haec sunt urinae, deiectiones, vomitus, sudores, expectorata, lachrymae, sanguis, ructus, flatus. Praeterea ex analogia cum aliis. Ita ex morbo. Dein ex viribus aegri intelligimus quo se flectat eventus. has noscemus ex natura aegri, adscititia, &peculari: quae in temperamento, habitu, diata, consuetudine, &humorum dominatu. Haec series est eorum unde fere omnis historia crisis (ut moxi ostendemus) quoque illa se sit effusura elucescit. quare horum vim perpendamus aliquantulum exactius: moxque usum horum ad crisis cuiusque ideam, &tempus; omnemque flexum deprehendendum subdamus. Diximus Epiphaenomena signa haec quae tempus &speciem crisis monstrant, duci ab essentia morbi, quae spectatur in morbi specie: de hac iam ago. SPECIEM morbi pathognomonica ei pecularia signa aperient: ut motus sensusque abolitio apoplexiam indicant. at talis plerumque est insanabilis. causus est talis species febris quae plerumque intra dies quatuordecim iudicatur, &per sudorem, vel haemorrhagiam. ita ex specie agnita percipimus futurum eventum.