Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 448
Unproofread scanNot analysed yet
vel num redivivi morbi metus sit ab imperfecta crisi, à materiae contumacia, meatuum obstructione, aut naturae ab infirmitate. ut in febribus, ubi empyreuma &oris amaror superest à materia restibili, unde vigiliae, vel pressiores somni, inappetentia, malus color, oris amaror, excrementa non bona, nec pulsus; adest oris siccitas, &sitis. Ii morbi revertuntur: nam non sunt κρινόμενοι καὶ κικριμένοι ἀρτίας, id est, non iudicantur perfecte, &non iudicati sunt exquisite, sua quaeque propria crisi in Specie, materia, &subiecto: in qua nulla ratio desideratur nec signorum antecedentium ad tempus &ad speciem crisis, nec causarum criticarum in qualitate, copia, tempore excernendi vel abscedendi modo: hi sunt ὑποσροπικεì: nam horum reliquiae cum non sint naturae consociales, ut assimilari possint, reliquum est ut putrescant: &ab his cibus corrumpitur. Tales sunt qui ante tempus erumpunt; vel si decernantur ante tempus. nam illi qui sum relapsus expertes, die critico excludi debent, signis criticis praeambulonibus, quae indicant pepasmum. Maxima enim vis pepasmi ad certam crisin: quod ita testatur medendi praeceptor: Πἂν τὸ ἐκπυίον ἀνυπόστοοφον. οὐτος γῆ πεπασμὸς καὶ κρίσις ἅμα, καὶ ἀποστασία. id est: Omne quod suppurat, metuit reverti. ipse namque pepasmus est crisis &abscessus simul. Nam triumphalis natura tunc insurgit viis liberis, atque ephodon suam molitur: eamque ostendit indicibus prodromis; post autem liberali &libera exclusione die critico.