Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 449
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est, editis pepasmi signis ad tempus, &iis quae ad speciem crisis apparent, in paroxysmo adversus causam morbi insurgit critico die, qui ab indice denunciatus erat. Tunc fida est crisis, &αὐφορίαν comitem habet. Sed motus omnis ad crisin die ἀκρίτῳ, inducit ἀκρισίαν ab inani erethismo. ed τὰ κρίσιμα μὴ κρίνονπα, ἢ δύσκριτα, ἢ θανατώδεα. quod est, indicatoria non iudicantia; aut sunt sinistri iudicii, aut mortifera. Quare bona crisis fere fit in ordinario paroxysmo. Nihil autem salutariter exolvitur aut apparet ἀκρίτως καὶ ἀσήμως. 1. 276. nec quiescie bonis agrorum rebus: sed talia mortifera sunt, aut sinistri iudicii. Hoc dicit Hippocrates in Prorrheticis, τὰ ἐπώδανα ἀκρίτως καταμιολυνθεντα, φλαῦ&α: hoc est, quae dolorifica sine crisi residunt (loquitur de parotidibus) prava sunt. Omnia firmiora sunt quae die critico eveniunt &apparent, bona vel mala, ad interitum &salutem. Mala sunt, copia accisa, dies non criticus, &pigra excretio. Nam ut cita coctio citam adfert crisin; sic tarda difficilem, relapsus capacem, nec securam.