Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 477
Unproofread scanNot analysed yet
ἐπουλωτεκà dicuntur, quorum alia etiam est idea, quae luxuriantem carnem accidit sua acrimonia. hoc peculiariter καθαιρετικὸν appellatur Galeno. Quidam adiiciunt siccans citra astrictionem. Callum inducentia combinant lacera ossa: nam medius inter os &carnem est callus; optimeque illa consociat: est enim durus, albus, siccus. Quae hunc faciunt, sunt emplastica, moderate calida. Diuretica, hoc est, quae urinas evocant, tripliciidea dicuntur; vel quae ad copiam urinae faciunt, ut vinum tenue, taliaque liquida leptomera: haec copiam urinae quidem adferunt, sed non aeque recludunt meatus, nec ita tenuant, ut vere urinalia: attamen quae restibilia in urinalibus viis haerent ab inopia madoris, nonnunquam excludunt. Alia sunt diuretica, quae tenuitate substantiae abstergent; ut semina quatuor cucumeraria, &halicacabi fructus, radices graminis foelix horum usus, dum calore torretur corpus. Tertio sunt diuretica, quae liquando &incidendo serositatem à sanguine segregant.