Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 478
Unproofread scanNot analysed yet
haec sunt proprie diuretica: suntque calida &sicca. Num haec in calculo renum conveniant, quaeritur. Haec saneaperiunt, tenuant, secernunt, &fundunt, ut exinde facile renes prolectent. Calent &siccant ordine tertio; acria, &leptomera sunt, ut semina calida dicta, saxifragiae, eiusque radices. His, aeque ac lac coagulo, tenue in sanguine secernitur à crasso. Vim ergo haec habent calfaciendi, siccandi, secernendi, &coagendi. Putantur haec ultima, calculum frangendi vi praedita. non tamen ulla sunt quae peculiari dote id faciunt alia, quam ea facultate qua viscidum id, quod sabuleta consociat, laxat, incidit, &exigit: nam calculus induratus omnem incursum solventium remediorum eludit. Nec diuretica haec calculo remediantur. nam, ut dixi, cogunt secernendi vi, idque in calculum aestu suo excoquunt. Secunda, quae descripsi diuretica, calculum etiam non atterunt: nam quae ex terrestri materia lentoque succo à valido calore induruere ea vi caloris aut frigoris invicta manent, sola tritura minuenda. nec quae aspredine valent, incurrere renes possunt.