Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 479
Unproofread scanNot analysed yet
ut lapis spongiae: sed sola meabilia &liquida. Quare saxifraga vere solum sunt, quae sabuleta solvunt ac exigunt. &eiusmodi sunt haec quae vere urinalia appellavimus: &inter haec remissiora &amara sunt praestantiora. talis est virga aurea, &nuclei persicorum. Menses evacuantia calent cum leptomeria, coquunt, aperiunt, tenuant, inci iμμndunt, purgant meatus: maxime si accesse. νῶν ἀrit amaror, &gravis odor: nam haec ute γωγά. rum deorsum fugant: illa, expurgant; ut castorium, chalbanum, matricaria, ruta, sabina, aristolochia, myrrha; &cuncta fere diuretica. Eadem hac χόρια, aut δαύτερα, hoc est secundas excludunt, foetusque mortuos praecipitant. Haec autem valida esse debent, calore, leptomeria, gravedine odoris, acrimonia, &amarore; copiosiusque exhibenda. Bechica, Bechica Galeno ad censum veniunt urinaliorum, &ἐμμηνῶν ἀγωγῶν: suntque illi duplicia, tussim lenientia, &exasperantia in tussim. Quae enim ad crassorum expectorationem faciunt, eadem tussim provocant: quae vero tenues succos incrassant, tussim mitigant. Etenim quae expectorantur per σαφύσησιν, hoc est, exsufflationem aëris, cum tussi eliduntur. Sunt haec calida; leptomera; ut scabiosa, nicotiana, hyssopus, prassium, inula, iris. Alia expectorantia quadam sunt nec calore nec siccitate praevalida, sed modesto madore alas pulmonum expandentia, &lenientia, ut glycyrrhiza, passae uvae, ficus, syrupus violatus, pinei nuclei, &semina cucumeraria.