Latin
CAPUT II
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 480
Unproofread scanNot analysed yet
his iunge papaveris codia. Lac promovet cibus copia &succo gratus: aliquantulum calidior &siccior, si sanguis pituitescat; sin bilescat, madidior sit diata. Diuretica mitiora hoc etiam faciunt, ut foeniculum, anisum, anethum: nam quae hac vi splendent, menses evocant; quod lactis generationi omnino refragatur. Observandum est in censu simplici remedii, (quod non agit tota substantia, sed qualitate) ut ad primas &secundas qualitates cuncta effectuum causae referantur: nec dicendum, Hoc aperit haemorrhoïdes, vel menses, aut calculum educit peculiari vI. Nam unicum simplex remedium varia potentia etiam micat: ut aloè stringendo roborat, &amarore purgat, &sanguinem fundit. Galenus inquit, Aloë valde amara est: &propterea, eodem ex auctore, iecur &lienem obstructione liberat, thoracis expectorata promovet, &menses evocat. &quia modeste stringit, vasa poterit claudere, sanguinisque fluxum frenare. Scribit Galenus, cum sese consociant amaritudo &strictio in uno medicamento simplici, poterunt hae facultates iuncta hepar &lienem mundare; mensesque evocare: haec, ob amarorem, &stringendi vi, eadem vasa combinare. Et Galenus undecimo Methodi scribit, amaritudinem strictioni iunctam, ei viam praebere, &,quasi manu, in profunda abducere.