Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 541
Unproofread scanNot analysed yet
In eo morbo nota etiam; ex quibus in quae facta sit mutatio; &qui per se sunt, numiam facti, &num etiam iam fiant: &qui facti, num iam in habitu, vel non. Intexdum haec omitti poterunt, &dum de curatione agimus, adferenda. Tempus etiam morbi bene distinguatur: num scilicet decurrat per universale suum principium merbus, augmentum, vigorem, aut declinationem; &quamdiu iam illud tempus duraverit. Et num morbus periodis recrudescat: &quales sint recursus; longine an breves, acerbi an leves, &num ordinis expertes: quo modo, &quo tempore paroxysmi invadant, augeantur, urgeant, &cedant: &num simul vel seiunctim adoriantur, increscant vigeant, decedant. &quid fiat in omni paroxysmi parte: num frigeat horreat, rigeat, sudet, &quam diu haec perseverent. &num grave symptoma vigeat tempore paroxysmi, ut haemorrhagia, diarrhoea. &quo tempore paroxysmi haec invadant, &num toto paroxysmo. praeterea in quod excretum finiatur paroxysmus: numque ad merum intervallum se demittat. quid longius excurrat in paroxysmo; eiusne initium, augmentum, vigor, vel declinatio. Haec morbi indolem aperiunt. haec tamen omnia in cunctis non habent locum: tu vide ubi. Quin haec etiam interdum curationibus inseruntur dum de his agimus. Si interim ex his incidant dubia adhuc quadam de parte, prius non cogitata, hic repetantur: num scilicet totum corpus vel pars solum aegrotet. si pars, an ea princeps, vel ignobilis &numex idiopathia, protopathia, sympathia, &num deuteropathia aegra sit.