Latin
9
Johann Fabricius, De maculis in sole observatis 9
Unproofread scanNot analysed yet
Macte tamen verpetuâ laude &nomine, quicunque vetes rum exemplo nobis viam praeibis &spem facies recuperandae libertatis, ne amplius ex audaci ignorantiâ jus dicamus naturae. Aut, si libertas nostra haec sit, non detrectabimus mutare nomen, ad serviendum parati. Non enim censemus ingenuam illam libertatem, quae non tantùm è naturae servitio exijt, sed etiam ejus sibi dari postulat dominium, ut imperato ejus obsequio, adjuvetur in subtilitatibus suis incautae simplicitati persvadendis. Verùm ingenuitate certandum est &candore in veritatis negotio, non adstricto nec coacto judicio. Satis enim est inpueritia praemansum deglutisse cibum: nunc quum adolevimus, nostro comminuamus stomacho: Non enim ad matris ubera jacendum semper est; ablactandi sumus, ut ipsi quaeramus alimenta. Proinde magnâ videntur mihi inju, riâ afficere naturam illi, qui ad versus luculentas veritatis demonstrationes, nihilo secius sese muniant, ambitiosâ hujus vel illius auctoritatè, in quâ eam sibi statuunt scientiae suae securitatem, ut etiam in ejus fide universam oppignorent naturam.