Latin
Cap. 15. De homine
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sumitur enim divisio ratione sexus, non à formâ hominis, sed à diversâ dispositione partium corporis. Ad hermaphroditos quod attinet, oportet ut denominatio in illis fiat à sexu praedominante. Partes hominis essentiales sunt materia, &forma: corpus videl. organicum &anima rationalis. Corpus organicum plurimas habet partes, qua dicuntur materiales. Partes corporis humani sunt primaria, vel secundaria. Primariae sunt continentes vel contenta. Galenus addit partes impetum facientes, videlicet, spiritus. Sed hi accensendi sunt partibus contentis. Partes continentes sunt consistentes &solidiores. Suntque similares, vel dissimilares. Illae sunt magis simplices, hae magis compositae. Similares sunt toti similes, &nomen totius retinent: suntque numero undecim, hoc modo: I. Ossa; I. Ossa; partes siccissimae, sensu orbatae, fulcientes &munientes alia membra. II. Cartilago; osse mollior, quodammodo flexilis: qualis est in auribus. III. Ligamentum; quod est quasi filum durius, ossa inter se colligans, &reliquas partes ossibus connectens, puta cor, ventriculum &c. IV. Tendo, seu chorda; pars ligamenti, serviens motui artuum arbitrario. V Fibrae, seu villi; tenuia quaedam fila, sparsa per totum membrum. Hae sunt recta, quae serviunt attractioni: vel transversa, quae serviunt retentioni: vel obliqua, quae serviunt expulsioni.