Latin
PEREFATETICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 136
Unproofread scanNot analysed yet
Odor est qualitas afficiens in corpore mixto, orta ex convenienti temperatione blandioris sicci cum humido. De hoc ait Scal exerc. 14. s. 4. Odor est divina res. Divinam esse rem, priscis ceremoniis veteres prodidere. Suffitibus enim profitebantur, aëris locorumque naturam aptam reddi ad numina suscipienda. Neque deterius argumentum illud. Penè enim solius humani sensus objectum est. Planè unius, omnia inter animalia, hominis oblectamentum est odor. De odore sunt haec theoremata. 1 In odore siccum dominatur, ut in sapore humidum. 2 Odor oritur à calore, coquente siccum terrestre in humido. 3 Odor est in corpore odorato, tanquam in subjecto, secundum essentiam: &est in aëre, sed tunquam in medio, secundum speciem seu intentionem. 4 Odo