Latin
PHYSICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 156
Unproofread scanNot analysed yet
PHYSICA tempore nocturno guttatim &orbiculariter decidit. Ejus praecipuae species sunt manna, quo cùm vescuntur animalia avidiùs, non rarò moriuntur; quia vapor viscosus &erassus jecut obstruit: &mel, quod apes colligunt. Inprimis commendatur ros majalis, qui non verminat etiamsi diutiùs asservetur. Caeterùm roris effectum est humectare terram, &reficere omnia vegetabilia. Hinc ros vocatur gaudium &vita herbarum. V Pruina generatur ex vapore, qui habet terrestre quid e paludibus locisque fuliginosis extractum, &instar salis constrictum. Ideo aqua ex pruinâ resoluta, est saluberrima. Habet interim suas utilitates hoc meteorum. Nam tempore hyberno pruina est vicaria nivis, &tum dicitur sal terrae. At tempore verno &autumnali utplurimùm est noxia. Nam frigore suo penetrabiii exurit vineas &frigus. Cùm enim frigus intrat terrestrem materiam, fortius est, quàm in aliâ materiâ, &tum exurit, quatenus penetrat poros corporum, ad quos devehit terrestrem &putridam materiam, quae accensa corrumpit corpus, ut in febribus videre est. VI. Pluvia generatur ex nube liquefactâ, vi frigoris &caloris: quemadmodum fenestrae in locis calefactis sudorem emittunt, quando foris frigus est intensum. Estque vel imber, cùm guttulae tenuiores &copiosiores decidunt: vel nimbus, cùm r -τ