Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 262
Unproofread scanNot analysed yet
Quintus est metallorum &gemmarum: ut corallia sunt amica cordi: divina virgula, bifidus surculus ex corylo decisus, quo metallarii venas auri argentive feraces explorant, connatam habet sympatheian ad metalla, quam augent succi cognatae cum metallis naturae, quos ex aggestâ radicibus terrâ nutritionis causa sugit &haurit. Eodem modo constituuntur quinque gradus antipathia. Primus est Antipatheias plantarum cum alius generis naturis. Sic fraxinus est antipathetica serpentibus, cujus nec umbram, quamvis in longam porrectam, ferunt. Sic ruta est serpentibus inimica, &c. Secundus est antipatheias plantarum inter sese contrariè affectarum: ut, tanta inter brassicam &vitem fertur antipatheia, ut cùm vitis claviculis suis omnia complecti soleat, solam brassicam refugiens, in diversam partem sese flectat. Antipatheia est inter vinum &cicutam: homini enim cicuta venenum, vinum cicutae, &c. Tertius est, animantium cum alius generis naturis inimicitia &antipatheia. Sic polypodium herba antipathericum est cancro, ut hic illi admotus, parvo temporis tractu, tum integentes crustas, tum ungues a pedibus abjiciat. Quartus est animalium inter sese antipatheia.