Latin
CHEMICA
Johann Heinrich Alsted, Physica harmonica 263
Unproofread scanNot analysed yet
Antipatheticus est homini crocodilus, &araneus serpenti, adeò ut conspicatus sub arbore serpentem apricantem, filo se libret, &aculeum mediae infigat fronti, tam acri vulnere, ut serpens dolore sese rotans in gyrum tandem emoriatur. Huc quidam referunt, quòd ex interemti hominis cadavere, homicidii illius auctore praesente, sanguis vel ex cadaveris naribus, vel plagis paulatim promanat. Quintus gradus est Antipatheia metallorum &gemmarum inter se, vel ad alia. Sic Smaragdus Epilepsiae totâ naturâ est contrarius, admotusque corpori illi obnoxio aut vincit &profligat morbum, retinetque vim suam ac nitorem: aut à morbo superatur, amittitque mox vim suam, &rumpitur, &c. Caeterùm nonnulli qualitates patheticas ex adjunctis distinguunt in pervestigabiles quodammodo sapientibus &planè impervestigabiles. Sapientibus quodammodo pervestigabiles Symnatheiae &Antipatheiae dicuntur illis, quae investigantur è qualitatibus vel formalibus vel materialibus. Ita enim dispescunt eas. Formalibus, quae ipsam formam proximè comitantur. Et quidem vel primis vel secundis.