Latin
1215
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1215-2
Not analysed yet
MCCXV. mense Novembri magnum conscilium domini Innocentii, summi pontificis, in Romana civitate fuit celebratum, quod fuit inceptum in octava sancti Martini; ad quod patriarche et archiepiscopi aliarumque ecclesiarum prelati per diversas et extremas mundi regiones de precepto et voluntate domini apostolici se coadunavere. Ibidemque Mediolanenses et Placentini et totius eorum partis legati et Cremonenses et Papienses et totius eorum partis ambaxatores de man dato domini pape perexere, sperantes et credentes discordiam, que est inter dominum Ottonem imperatorem et Federicum Scicilie regem, acordari debere pariter et pacisci. Die vero Martis IIII. Kal. Ianuarii episcopus Parmensis cum nostre civitatis legatis civitatem Placentie a Roma veniens voluntate et precepto summi pontificis Placentie civitatem de interdicto extraxit.