Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 26
Unproofread scanNot analysed yet
Sic à putredine quae in aliqua parte residens alteri communicatur, dissimiles affectiones oriuntur, vtpote in febribus intermittentibus, cùm in paruis vasis putredo tanquam in foco residet, &ad cor vapores putridi transmittuntur: cor tamen febre, non putredine afficitur, nec contagione laborare dicitur. Porrò qualitatem illam contagiosam non esse spiritualem, vt quidam ex sententia Aristotelis loquuntur, cùm realis fiat alteratio &seminaria remaneant in rebus, satis patet. Nulla enim qualitas permanens in passo post discessum agentis, à spirituali qualitate prodit: nec spirituales qualitates vel medium vel corpora reuera alterant, nec nouam mistionem inducunt &priorem mutant. Sed de his spiritalibus qualitatibus, seu intentionalibus, vt vocant, non necesse est plura hic agere: cum, vt dixi, omne contagium corpus realiter afficiat &alteret; neque euanescens sed permanens sit ea alteratio Hic tamen Montanus manifestè se declarat: qualitatem corpoream non intelligi debere, quasi reuera corpus sit; sed quia naturam corporis sequatur. Ideò etiam substantialis qualitas (licet contagium neque substantia, neque qualitas sit) seminarium illud pestilens, quod contagione disseminatur, cùm aliud nomen non reperiatur, dicitur: quia in substantia interna istae qualitates occultae resident, &promanantes substantiale quiddam secum trahunt, quod alijs communicatum siue mediata, siue immediata contagione, non simplicem putredinem infert; sed, nisi subitò remoueatur &cor praemuniatur, exitiosum est. Fateor me haec non satis commodè explanare; sed proferat melius qui potest.