Latin
ADIO. BAPTISTAM
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 27
Unproofread scanNot analysed yet
Rem ad istum modum se habere affirmabunt omnes qui verè pestilentes febres, hoc est ex seminario pestilente ortas, curarunt: &fatebuntur, longè putredinis vulgaris conditionem hanc putredinem quae seminarium haustum &attractum siue mediata contagione siue per aerem, consequitur, superare. Non enim illa putredo quae in pestilentia est, cum putredine aliarum febrium, quantumuis malignarum, conuenit; sed longè perniciosior est. ac, etsi in materia conuenientiam quandam habeat, forma tamen ipsa, cùm statim calorem innatum ita oppugnet, vt vitam adimat, diuersissima &aduersissima est; vt paulò pòst de putredine declarabimus. Sequitur in definitione: caloris imperfectè humidum percoquentis. Sedem putredinis humidum esse, &calida &sicca à putredine tuta: notum est iis qui Philosophiae principia sciunt. Fit autem ab imminuto calore, dominante humido, vt deinceps dicemus. Illud saltem hoc in loco iterum repetendum: quidquid aduersandi studio alij commententur: Putredinem à qua seminarium pestis, quod contagione disseminatur, oritur, peculiarem gradum obtinere: neque vim illius in primis qualitatibus, siue ea sit caliditas, siue frigiditas, siue humiditas vel siccitas, vel cum materia, vel sine materia, residere: neque per eas propagari.