Latin
32
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac autem definitione satis patet, eos de putredine incipiente, cuius certae sunt progressiones atque gradus, non de Philosophica illa agere. Nunquam verò fit substantialis corruptio, quin &temperamenti consequatur. sed non econtra. Neque omnis corruptio humorum est à putredine, cùm interdum putredinem praecedat, sicut in sanguine extra venas, licet omnium humorum sit benignissimus &familiarissimus, apparet. Plaerumque tamen hoc accidere, vt res priùs putrefiat, deinde corrumpatur; non imus infitias.