Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 38
Unproofread scanNot analysed yet
Pestilentes febres alias putridas &non contagiosas, alias contagiosas ex inspiratione seminarij à corrupta materia, &quae planè naturae inimica est, ortas, illud quoque indicio est: quòd seminaria hausta non putredinem, verùm, dum in spiritus saeuiunt, subitam mortem adferunt. Nihil autem subitò ad istum modum putrescit, vt animatum concidat. Itaque hinc quidam suam sententiam confirmant; pestem sine febre esse. Caeterùm cùm in humores vis contagij defertur; corruptio aliàs praecedit febrem, &tunc res in maiori periculo est, alias sequitur. Praecedente corruptione, febris contagiosa ab ea, longè deterior putrida, oritur. Quae verò putredinem sequitur; tum primùm sese prodit, cùm expiratio morbida contagium excitat. Ex quo apparet malignam istam vim &exitiosam seminarij non tam in putredine, quàm corruptione consistere. Indicat hoc quoque celeritas agendi. Putrida enim suum tempus habent, neque putridum à putrido contactum subitò corrumpitur: cùm qualitates actiuas &passiuas alterari necesse sit. Vis igitur illa contagiosa, non per putredinem, vt dixi, sed corruptione efficax, quidquid illi obuiam est, corrumpit. hinc cùm in humores defertur, abscessus vel carbunculi consequuntur. Habent. n.