Latin
LIB. DE PESTIL
Johannes Crato, Assertio pro libello suo Germanico 39
Unproofread scanNot analysed yet
quemadmodum Hippocrates de glandulis ait, principes partes sua emunctoria: ideò labem quae inspiratione concipitur, (siue iam μιάσματα illa per os &nares, siue per arterias, siue per meatus corporis, quos poros appellamus, attrahantur) ad ea deponunt. Cor quidem plerunque ad axillas demittit: Cerebrum pone aures parotides excitat: Partes quae thoraci subiacent affectas, nisi vel malum admodum sit leue, vel natura non satis fortis, vel μίασμα minimè vehemens, bubones consequuntur. Magna vero μιασμάτων est varietas: sicut &venena alia cor, alia cerebrum, alia alias partes infestant. Potentia etiam nimium μιάσματα, subitò, quemadmodum venena vehementia, hominem è medio tollunt. Denique si de his autoritate agendum est, Rhases qui in medicina plurimum vidit, &omnium ferè libros veterum euoluit, iudicio etiam recto de iis quae legit atque collegit, vsus est, duas istas species pestilentialium febrium, videlicet putridarum &contagiosarum, statuit: &oriri seminaria ex putridis, quae non modò pestilentes contagiosas inspiratione hausta excitant, verùm etiam corpora ad suscipienda ea prędisponunt atque idonea reddunt, docuit.