Latin
271
Johannes Hevelius, Selenographia 271
Unproofread scanNot analysed yet
Josephus Blancanus, interque alios etiam Celeberrimus Dionysius Petavius, in Uranologio lib. 7. cap. 10. sic inquiens: Sanè nonnullis Geometriae Consultissimis placet, modum altitudinis Montium maximae, sesquimilliare esse, quod est stadiorum 12. vel; unius milliaris Germanici. Quanquam iterum alii, tam Veterum, quàm Neotericorum Scriptorum inveniantur, qui certis Montibus, mirandam adscribunt altitudinem; ut Caucaso, Atlanti, quorum utrumque ferè ad Lunam usque ascendere putant, ut &Monti Atho, in Graeciâ sito (hodie Monte Sancto appellato) nec non Monti El Pico, in Insulâ Tenarissa Canariarum: verùm illi ipsi in de scriptione, sibi ipsis variè contrariantur; unde rei impossibilitas confestim apparet: quod equidem optimè VVillebrordus Snellius in antedicto Eratesthene Batavo, &Petrus Crungerus, in Cupediis Astrosophicis, animadverterunt. Si namque esset possibile, ut Montium aliquis daretur, qui 6. milliaria tantùm Germanica, in altum perpendiculariter attolleretur; certè, vertex ejus à loco quopiam 100. mill. distante, cerneretur, calculo id approbante: quod sanè impossibile, atque inauditum: imò verò nec à loco 50. mill. remoto, ullus Mons conspicitur. Demus Montem Athon, umbram suam usque in Insulam Lemnos sparsisse, referente Plinio, lib. 4. cap. 12. Solino, &aliis; ex quo ejus admirandam altitudinem concludere voluerint. Scribit tamen Bellonius, qui regionem circumcirca omnem perlustravit, Montis Atho transitu, &eo quidem transversâ viâ facto, nonnisi duodecim horas insumi: ex quo sanè apertè conficitur, illum non adeò esse excelsum, ut quidem aliqui tradidêre. Manet itaque omnino verissimum, uti prius, &praeclarissimorum Philosophorum autoritate est comprobatum, quòd Montes nostri terrestres, qui inter altissimos quosque primas tenent, non dimidium superent milliare Germanicum, sive duo milliaria Italica, in lineâ nimirum perpendiculari; imò si adhuc aliqui tantae magnitudinis ullibi reperiuntur. Ex quibus utique jam tandem clarè apparet, Montes Lunares, non esse profectò exiguae, sed plane immensae altitudinis; non solùm in proportione ad corpus Lunae, quod 42. vicibus est Terrâ minus; verùm, &Montes terrestres longè excedere: quippe, qui ad tres quartas mill. Germ. sive 3. mill.