Latin
Propositio XVI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XVI. Trium superiorum latitudinem reperire. Otandum quòd quilibet trium superiorum habet duas tabulas, primam pro latitudine septentrionali, secundam verò pro meridiana latitudine. Nam Saturni &Iouis gestant tam in septentrionali, quàm meridionali primae partis in capite signa centri veri, &in lines extrema ad laeuam, gradus eiusdem centri descendentes. Arcae autem tabularum continent minuta proportionalia. In secunda verò parte in capite &pede tabulae, sunt signa veri argumenti, &in linea lateris sinistri extrema, sunt gradus eorundem ascendentes aut descendentes, pro vt res postulare videtur, in corpore tabularum sunt gradus &minuta latitudinis. Tabulae Martis continent in prima facie, tàm in capite; quàm in pede signa veri centri. In secunda sunt conformes tabulis Saturni &Iouis. Latitudo eorum quaeritur cum centro &argumeno vero. In Saturno &Ioue quaere signa centri veri in capitibus tabularum. In Marte autem in fronte vel calce, gradus verò in linea. Ifer gruluum sinistri lateris &in angulo communisignorum &graduum centri inxuenies minuta proportionalia, quae serua ad partem.