Latin
9.14 to 9.15
John Wallis, Arithmetica infinitorum 9.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm igitur angulorum aequalitas, (sine qua nec eadem erit partium ad invicem inclinatio, aut similis inter se positio,) in ipsa communi Similitudinis notione includatur; non esset iniquum postulatum ut hoc pro principio per se noto concedatur, (utpote quod ex mera terminorum explicatione immediate resultat,) similium figurarum angulos esse aequales. CAP. X. Similium segmentorum angulos aequales esse, ulterius confirmatr. QUamvis autem haec aequalitas angulorum in figuris similiQbus, satis videatur manifeste in ipsa Similitudinis notione contineri, ut jam dictum est; adeoque veritatem illius assertionis, Semicirculorum angulos aequales esse, tanquam pronunciati sua luce noti concedendam esse: Attamen, quoniam, ob praesentem controversiam, illud in dubium vocatur; attulit Peletarius nonnulla &semicirenh. nonnulla quibus sententiam suam hac in re confirmet, Quae cui forsan, prout ab ipso proferuntur, minùs satisfaciant, conabor illa &explicare &confirmare, aliaque prout res tulerit adjungere.