Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Si angeatur recta MT in duplicata ratione anguli PMT; erit linea Spiralis (a principio inchoata) MT, ad arcum contermiHFPPPP num PT, ut I ad 3; (quippe erit spiralis illa, series Secundanorum; arcus autem, series Aequalium:) Et Figura adjacens erit ad conterminum Sectorem, ut I ad 4; (nempe ut series Tertianorum ad seriem Aequalium:) Et similiter, si crescat recta MT in anguli MPT ratione Triplicata, Quadruplicata, &c. Erit Spiralis (sensu quo supra) ad conterminum Arcum, ut I ad 4, 5, &c; &Figura adjacens ad sectorem conterminum, ut T ad 5, 6 &c. Quae omnia eodem modo (matatis mutandis) demonstrabuntur, quo prop. 5, 24. &c. Atque hinc quidem spiralium doctrina in immensum augeri possit. Cum autem id suo quilibet Marte per jam dicta satis possit intelligere, neque nobis sit animus labore supervacaneo haec ulterius ampliandi: sufficiat id in transitu monuisse. Sad &hinc etiam facilis esset transitus ad Spirales non tantum in plano, sed in solido descriptas, puta in superficiebus Coni &Sphaerae, sive etiam conoidum &sphaeroidum, rite considerandas; &,ad spirales aut Circulos in Cylindro comparandas: Figuras item illis adjacentes, ad figuras adjacentes hisceAdhibitis tamen iis, quae de seriebus auctis &diminutis deinceps secuturae sunt, propositionibus. Haec autem omnia, ne nimius sim, intacta praetereunda judico: Cum ea quilibet, ex iis quae hic tradita sunt vel deinceps tradenda, facile possit deducere. PROP. XLVI. Lemma. ITem (per prop. 44.) Data ratione quam habet series –una, cujuslibet potestatis, (ad seriem aqualium;) reperitur G g 3 reperitur ratio quam habet alia series alterius cujusvis potestatis, (ad seriem item aequalium:) inveniendo nempe homologum terminum progressionis Arithmeticae. Ut, si Quadratorum sive Secundanorum series sit 1/2 seriei aequalium; erit series Lateralium sive Primanorum 1/2 seriei aequalium: Quia, ut series Primanorum media est inter seriem Aequalium &seriem Secundanorum, sic 2 (consequens rationis quaesitae Primanorum) est media Arithmetica inter 1 &3 (consequentes rationum Aequalium &secundanorum.) Sic cum cuborum sive Tertianorum ratio sit 1/ sive 1 ad 4, inter quam seriem &seriem aequalium, duarum potestatum series interjiciuntur; quaerendae sunt duae mediae Arithmeticae inter 1 &4, puta 2 &3, quarum illa Primanis, haec Secundanis convenit.