Latin
5.1 to 5.4
John Wallis, Arithmetica infinitorum 5.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. V. Argumentum secundum; Vbi, de Angulorum ὁμογενείᾳ. DEletarii argumentum primum, quo assensum cogere conaEtur, &cui praecipuas vires attribuit, est ἐπαγωγὴ, seu deductio ad absurdum, sive impossibile: nititur autem propositioni primae decimi Euclidis, quae haec est, Propositis duabus magnitudinibus inaequalibus, si a majori auferatur majus quam dimidium, &item a residuo majus quam dimidium, icque continuè fiat; relinquetur tandem magnitudo aliqua minor magni tudine minore proposita. Unde concludit Peletarius, quòd, si angulus contactus EAP, &rectilineus K, sint propositae quantitates inaequales, sitque angulus rectilineus angulo contactûs major; si ab angulo rectilineo auferatur (vel semissis, vel) plusquam semissis, &deinde residui (semissis, aut) plusquam sen. issis, &sic deinceps; tandem relinquetur angulus rectilineus (nempe, si sectiones rectis lineis fiebant) angulo contactûs minor: At hoc fieri non posse demonstravit Euclides 16e 3. Non sunt igitur angulus contactûs &rectilineus duae inaequales quantitates (ut supponebatur;) sed eorum alter non quantitas. Anpulus igitur contactûs (nam de rectilineo non est quaestio) est non quantus, sive non- angulus; quod erat ostendendum. Atque eodem modo arguere licebit ex aa primi Archimedis, de Sphaerâ &Cylindro: quae propositio haec est, Datis duabus magnitudinibus inaequalibus, possibile est duas rectas describere, quarum minor ad majorem, rationem habebit minorem, quàm habet magnitude minor ad majorem. Si autem possibiles sint duae rectae lineae, quarum haec ad illam minorem rationem hibebit, quam habet angulus contactûs, ad rectilineum (quod omnino dicendum est, per hanc Propositionem, si angulus contactus sit vere quantitas,) certe angulus contactûs non erit omni angulo rectilineo possibili minor: quum possit angulus rectilineus in infinitum dividi, per 9 e 1, non minus quàm recta linea. Sed &Euclides, &Archimedes, passim hoc assumunt in demonstrationibus quasi per se notum, &postulandum; quantitatem minorem toties multiplicari posse ut quamvis aßignatam majorem superet.