Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 122
Unproofread scanNot analysed yet
Generali hâc Aetiologiâ contentus, cum bonâ Lectoris veniâ reservo Operi ipsi ampliori particularem singulorum Phaenomenorum, quae praecedunt, comitantur, vel insequuntur Terraemotus, Historiam; Speciales horum Phaenomenorum Causas; ut &descriptionem exactiorem eorum, quae Originem, &Oeconomiam subterranei Ignis spectant. 13. Quòd Aetna, Vesuvius, Hecla, ignivomi Montes alii, totidem sint Spiracula, eruptioni Ignis subterranei, in nimiâ copia collecti, destinata. Quòd evomi soleat hic Ignis facilè, &successivè, absque ulla Terrae concussione, sicubi ab interioribus Terrae Partibus ad Montium cavernosa viscera liber patet accessus; denegato autem hoc, vel propter angustiam meatuum impedito, succutiatur, &agitetur, Terra, fortiori vel debiliori pro re nata, pro Ignis collecti majori minorive abundantia, impetu, usquedum via sit strata ad summum Montis orificium; quo eructantur saepe flammeae, &veloces undae, cum horribili mugitu. Quòd proptereà vix ulla Regio frequentibus succutiatur.