Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 128
Unproofread scanNot analysed yet
Non vacat nunc, accusationes hasce repellere, &,quòd nullo nitantur fundamento, pleniùs demonstrare. Circumspectemus, quaeso, per universam Globi Terreni faciem, subjiciamus oculis singulas, &adeò variantes, partes perpendamus, quomodo Membra quaevis dispositionem nacta fuerint sibi convenientem, &toti utilem, &judicemus hinc, annon cuncta sint summâ ἀκριβεία coordinata, &infinito artificio elaborata? Ipsae Rupes, Montes, &Cryptae, quae Objectionibus Adversariorum materiam praecipuam subministrant, sunt absolutè necessariae, &immensi usus, quem Terrae toti, Humano Generi, Animalium &Vegetabilium Regnis, afferunt. Nihil est vitiosum, aut defectuosum, nihil, quod meliùs disponi posset, aut immutari; nihil super vacuum; nihil in toto Composito inutile. Per universam &stupendam hanc Google hanc Fabricam innumera prostant Omnipraesentis, &Sapientissimi Architecti vestigia. Reservo autem distinctiorem harum rerum dilucidationem Operi ipsi ampliori &impraesentiarum aliquas duntaxat praemitto, in angustum contractas, Propositiones, quarum tenor est sequens. Quòd ex absoluta necessitate, pro usu Terrae totius, &omnium terrestrium Corporum, quaedam Strata debuerint, statim à subsidentia materiae in Diluvio, consolidari; haec postmodùm in certis locis frangi; tandemque distocari, alia elevari, &alia deprimi.