Latin
PARS
John Woodward, Specimen geographiae physicae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd denegatâ Stratorum solidatione in Marmora &Lapides (5), si arenosae particulae, quibus illa constant, mansissent laxae, incohaerentes, &Margae ad instar, aut Sabuli, perviae, cursum non stitisset in superficie Terrae Aqua ex Abysso surgens ad Fontium, &Fluviorum, Scaturigines constituendas, verùm ulteriùs absque obstaculo, viam protulisset in Atmosphaeram, &quidem circum Terrae Globum, ubicunque satis fuisset caloris in Aëre ad elevandum, &sustentandum, vapores; in tali Rerum statu per omnem Aestatem defuissent prorsus Flumina ac Fontes in Cimatibus frigidioribus; in calidioribus autem, praesertim Aequatorealibus, quae (s) Part. 2. Cons. 4.