Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 164
Unproofread scanNot analysed yet
aquearum particularum in poros talium Stratorum denegata, vel difficili admissione necessariò sequitur, pauca admodùm corpuscula posse ab illis distocari, &in perpendiculares Fissuras deferri, non certè in tantâ copiâ, quâ abraduntur in Stratis Lapideis, aliisve crassioribus, ubi particulae Minerales, &Metallicae rariùs sunt sparsae, porique ampliores. Hinc est, quòd Intervalla illorum Stratorum, quae abundant Ferro, Stanno, Selenite, Sale, Alumine, aliove Minerali, aut Metallo, ordinariè minorem contineant horum copiam, quàm fissurae aliorum Stratorum, quae arenulis, aliave viliori materiâ praecipuè constant: mira adeò in hoc negotio elucet Providentia, quatenus Aqua non distocare valet, aut dispergere materiam illam Mineralem, aut Metallicam, quae copiosè in Stratis ipsis jacet collecta, &proin facili operâ ab Hominibus conquiri potest; disturbare autem, &loco movere illa duntaxat corpuscula, quae sparsim hinc inde sunt materiae terrestri intermixta, &vel omninò fugiunt hominum industriam, vel per magnam crassioris &vilioris materiae molem ita rarò sunt diffusa, ut aegrè, vel maximo sumtuum, Laborumque dispendio separari, aut extrahi possent, atque sic constanter laterent, Humano generi inutilia, nisi recensito modo colligerentur in unam Massam.