Latin
PARS IV
John Woodward, Specimen geographiae physicae 165
Unproofread scanNot analysed yet
10. Quòd proin Metalla &Mineralia in perpendicularibus Stratorum fissuris locata, adhuc dum crescant (uti Metallifossores loquuntur) vel continuum incrementum sumant per additionem corpusculorum, quae vehiculo Aquae quotidie ferè illuc deferuntur: quòd ita per externam appositionem creverint inde à Diluvio, in omnibus illis locis, ubi Intervalla non sunt oppleta, sed plus adhuc materiae recipere apta, vel, ubi Metallica quaedam aut Mineralis Massa, primitùs in Stratis deposita, non prorsus est exhausta, &quod exemtum fuit, renatum. Quòd tamen Incrementum hocce non sit uspiam amplius notabile, quandoquidem corpuscula loco mobilia in plerisque locis à continuo Aquae per tot Secula transitu fuêre Stratis educta, &in Fissuras dudum delata. Quòd Metallica, &Mineralis, Materia, ipsis Stratorum corpusculis interspersa, non jam amplius crescat, imò nec inde à Diluvio Universali, quo primitus fuit deposita, ullam receperit additionem; quòd è contrà potius in tantum fuerit diminuta, in quantum fuit ad perpendicularia Intervalla deposita, aut etiam ductu Fontium, Fluminum, (i) &Vaporum (k) ex Abysso surgentium, inde à Diluviana Strage in superficiem Terrae educta.