Latin
PARS I
John Woodward, Specimen geographiae physicae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Ex variante hac materia, quae Strata efformat, consistit certè maxima Terrestris Globi pars, à summa ejus superficie ad imam profunditatem, quae explorari hactenus fodiendo potuit. Atque his ipsis meis circa Strata observatis fundantur omnes Conclusiones Generales, quae Terram concernunt, ejusque structuram: omnia item, quae attinent Diluvium illud universale, vel alias Inundationes: verbo, quaecunque edisseram de vicissitudinibus &Alterationibus. quas Terra unquam subiit. Imò iisdem observationibus superstruxi Propositiones, quae spectant Metalla, Selenites, aliaque Mineralia, locata vel in ipsis his stratis inter Arenam, Cretam, Terram, aliaque corpora, vel in Stratorum perpendicularibus Intervallis, quae Lapides, Marmora, aliamque solidiorem materiam dividunt. De illis autem, quae speciatim observavi circa memorata iam Mineralia &Metallica corpora, atque in secunda Sectione exhibiturus sum, notandum, me iis non superstruxisse quidpiam, nisi quod purè &immediatè ad illorum Corporum Historiam Naturalem pertinet.