Latin
Book 2, Chapter 26
Junillus, De Partibus Divinae Legis Liber Duo 2.26
Unproofread scanNot analysed yet
D. Si omnia quæin praesenti saeculo gesta sunt ad futurum respiciebant, quid opus erat ut a Deo praesens saeculum fieret? M. Quia decuit ut rationa:es creaturae prius discerent, ut excitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur; et merito data viderentur probatis; et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina; et plus glorificarent donatorem qui pios in huc sæculo juvat; et ut vincerent, et victoribus aeterna praemia concederet.