Latin · ~9 min
1.104 to 1.112
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.104-112
Not analysed yet
4. Quot modis fit generalis gubernatio? [Delta] Generalis gubernatio in quot species diuiditur? [Mu] In duas: aut enim successione constat aut statu. Successione, ut homines uel iumenta ceteraque quae morte uel corruptione pereuntia renascentium similitudine renouantur; statu autem, ut ea quae his passionibus non subiacentia mundanis motibus obsequuntur, ut caelum, sol, stellae uel cetera. 2. [Delta] Quae in eis alia differentia est? [Mu] Quod ea quae renouatione saluantur indigent etiam quibusdam remediis, alimentis et pluuiis, nonnumquam et ministeriis angelorum ceterisque similibus. Ea uero quae non per successionem subsistunt, sine aliqua tali mediatione diuinitus gubernantur. Vtrum uero et in ipsis per angelorum ministerium aliquid agatur secreta et difficilis quaestio est. 5. Quot modis fiat gubernatio specialis. [Delta] Specialis gubernatio quot modis fit? [Mu] Tribus: aut enim a Deo fit pro angelis et hominibus aut ab angelis propter se ipsos et homines aut ab hominibus propter se. [Delta] A Deo pro angelis et hominibus quomodo fit? [Mu] Per legis lationem. 6. De legis latione et differentiis eius. [Delta] Legis latio in quot partes diuiditur? [Mu] In duas: in naturalem discretionem et in legem extrinsecus positam. [Delta] Proba naturalem discretionem legem dici. [Mu] Dicit apostolus quia "gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex." Secundum hanc et Cain reus erat fratris occisi. [Delta] Extrinsecus constituta lex in quot partes diuiditur? [Mu] In duas: in opera, id est actuum retributionem, et uerba. 7. De lege per opera. [Delta] In opere per quot modos? [Mu] Per quattuor: aut per generalem praesentem retributionem, ut est fructuum aerumque prouentus: aut per specialem praesentem retributionem, ut est Abraham in peregrinis ditatus uel Noe saluatus in diluuio: aut per generalem uisibilem poenam, ut est fames generalis seu siccitas: aut per specialem, ut Cain uel Saul poena. Haec enim omnia ad modum legis angelos atque homines erudiunt; quippe et angelos diaboli ruina perterruit atque firmauit, licet credendum sit alio modo angelos, alio homines erudiri. [Delta] Quae est totius legis lationis intentio? [Mu] In discretione boni ac mali, quae uel in doctrina, id est in fide, uel in actibus agnoscuntur.