Latin · ~8 min
1.98 to 1.103
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.98-103
Not analysed yet
11. [Delta] Da septimam creaturarum differentiam. [Mu] Quod omnia quae ex aliquo facta sunt, uel ex quibus aliqua facta sunt, corporea sunt; incorporea autem neque ipsa ex aliquo neque ex ipsis facta sunt aliqua. Haec uero incorporea accipienda sunt non sicut Deus incorporeus dicitur; eius enim comparatione nihil incorporeum est, sicut nec immortale nec inuisibile. Alius enim modus est quo haec uerba soli diuinitati conueniunt, alius quo de creaturis loquitur, sicut animabus uel angelis. 12. [Delta] Quomodo sex diebus Deus dicitur operatus esse et septimo die requieuisse, si nec faciens aliquid laborat, ut necessaria ei requies credatur, nec aliquando cessat, Domino in euangelio dicente, "Pater meus usque modo operatur, et ego operor." [Mu] Septima die requieuisse dicitur Deus non a creando, quippe cum cotidie ex eius dispensatione ac prouidentia omnis creatura renouetur aut constet, sed hoc significatum est, quod post illos sex dies nullam mundo incognitam substantialem speciem aut naturam nouam inexpertamque creauerit. [Delta] Quomodo Deus mundum fecerit possumus quaerere? [Mu] Hoc temerarie magis quam caute requiritur. Nullius enim diuinae creaturae modum homini licet agnoscere; nam si sciret quis quomodo ex nihilo aliqua facta sunt, Creatori utique scientia ac potentia par fuisset. 3. De his quae ad gubernationem mundi pertinent. [Delta] Quoniam de creatione mundi tractatum est competenter, restat ut quaeramus: gubernatio eius quot modis significatur? [Mu] Duobus: aut enim generalis est aut specialis. 2. [Delta] Quae est generalis? [Mu] Per quam ea quae facta sunt secundum modum quo facta sunt permanent; quod significatur cum dictum est, "Vidit Deus quia bonum" et quia "bona ualde" et "benedixit ea"; quod et beatus Dauid ostendit dicens, "ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit." 3. [Delta] Quae est gubernatio specialis? [Mu] Per quam singula et maxime rationabilia gubernantur a Deo, sicut praeceptum est in paradiso de ligno. Sicut enim omnes creaturas diuina continet uirtus, ut maneant, ita etiam rationales diuersis occasionibus erudit, ut proficiant.