Latin · ~9 min
1.113 to 1.120
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.113-120
Not analysed yet
2. [Delta] Quare poenas et praemia praesentia diximus legem esse? [Mu] Quia ipsa sunt quae ad uicem legis erudiunt: nam futura et aeterna nec patientibus nec uidentibus proderunt, ubi iam paenitentiae non erit tempus. [Delta] Haec gubernatio per quos ministros in scripturis legitur facta? [Mu] Nonnumquam Deus per se ipsum, ut Adae praecepit ne tangeret lignum, nonnumquam per angelos, testante apostolo quia "si per angelos locutus sermo factus est firmus"; et rursus, primitiua Aegypti manu angeli dicuntur extincta: aut per homines, sicut per prophetas: aut per bestias, sicut per serpentes in eremo atque similia: et per haec enim, uelut quandam substantialem ac materialem legem, a malis prohibet propter quae ingeruntur, et ad bona quorum retributionem hortatur impellit. 8. De lege per uerba. [Delta] Lex in uerbis constituta in quot partes diuiditur? [Mu] In duas: aut enim immutabile aliquid praecipit aut temporale. [Delta] Quot sunt immutabilium genera? [Mu] Duo: dilectio Dei et dilectio proximi. [Delta] Temporalia praecepta in quot partes diuiduntur? [Mu] In duas: aut enim diu seruata sunt, ut circumcisio, aut paruo tempore, ut mannae perceptio. 2. [Delta] Quae alia est legum differentia? [Mu] Quod aut aliquid praecipiunt, ut, "Honora patrem tuum," aut aliquid uetant, ut, "Non occides; non moechaberis." 3. [Delta] Da tertiam differentiam. [Mu] Quod alia sunt per se utilia, alia propter illa necessaria. [Delta] Quae sunt per se utilia? [Mu] Dei proximique dilectio. [Delta] Quae sunt propter alia necessaria? [Mu] Vt, "Non occides": homicidio enim dilectio fratris expellitur, et obseruatio sabbati: in eius enim obseruationem commemoratio est quietis Dei ab operatione creaturarum, in qua celebritate Dei ut conditoris dilectio signabatur. 4. [Delta] Da quartam differentiam. [Mu] Quod quaedam praecepta uelut corporalia erant, ut de animalibus mundis et immundis ac lepra et similibus: quaedam spiritalia, ut, "Ne oderis fratrum tuum in corde tuo." 5. [Delta] Da quintam differentiam. [Mu] Quod quaedam sunt ueteris testamenti specialiter praecepta, ut de iubeleo: quaedam specialiter noui, ut, "Sic orabitis: Pater noster, qui es in caelis": quaedam utriusque communia, ut, "Diliges Dominum Deum tuum." 6. [Delta] Da sextam differentiam. [Mu] Quod aliqua praecepta sicut sonant intelleguntur, ut est, "Non moechaberis"; aliqua autem non ut sonant, sicut est, "Cum feceris eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua."