Latin · ~9 min
1.121 to 1.129
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.121-129
Not analysed yet
7. [Delta] Da septimam differentiam. [Mu] Quod aliquorum transgressio praeceptorum poena punitur, ut est, "oculum pro oculo, dentem pro dente": aliquorum poenam non habet, ut, panem sacerdotalem comedere ab eo qui sacerdos non erat: aliorum uero etiam laudabilis transgressio est, ut est, "si reddidi retribuentibus mihi mala": lex enim tunc iubebat malis mala restitui; inuenitur ergo contemptus legis esse laudabilis. 8. [Delta] Da octauam differentiam. [Mu] Quod aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores, quorum subdiuisio admodum prolixa cognoscitur. 9. De angelica gubernatione. [Delta] Angelorum propter se ipsos et homines gubernatio quomodo fit? [Mu] Palam quidem in scriptura non legitur; tamen cum in ea dicantur esse angelorum gradus et ordines, atque discursus propter humanam uitam, ut pro Tobia et Daniele et aliis, sine dubio significatur quod iniuncta sibi in mundo negotia gubernent, quibus et sibi consulunt, dum oboediunt Creatori, et hominibus, dum eorum dispensationi prospiciunt. 10. De humana gubernatione per homines. [Delta] Hominum propter se ipsos gubernatio quot modis fit? [Mu] Tribus: aut enim pro republica quis hominum satagit, ut rex, aut pro domo, ut paterfamilias, aut pro se ipso, ut quilibet monachus uel egenus. 2. [Delta] Nullis aliis creaturis conuenit gubernatio? [Mu] Omnibus quidem conuenit; cunctis enim secundum suam naturam, uelut prudentiam quandam Creator indulsit, sicut legitur, "uolui colligere filios tuos, sicut gallina pullos suos" et similia. Sed neque intentio scripturae est de irrationabilibus subtiliter edocere neque in ea proficientium est desiderium in his quaerendis tempus atterere. 11. De accidentibus naturae. [Delta] Quoniam de gubernatione mundi satis dictum est, quae sunt naturis accidentia? [Mu] Diuinae quidem naturae nihil accidit: cum enim sit incomprehensibilis et semper eodem modo se habens, non recipit accidentium diuersitatem. [Delta] Quae certe accidunt creaturis? [Mu] Stare, ut terrae, et secundum scripturam caelo moueri, ut igni et aquis ceterisque nascentibus; deinde tempus, locus, numerus: omnia enim et aliquando coeperunt et alicubi sunt et sunt unum uel plura; item accidunt: generari, corrumpi, sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque capacitas; item crescere, nutriri, sentire, uiuere, mori, inter se differre et esse contrarias; insuper ordo, consecutio, cohaerentia, hisque similia atque contraria; nec tamen singulis uniuersa.