Latin · ~7 min
1.130 to 1.136
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.130-136
Not analysed yet
12. De accidentibus uoluntati. [Delta] Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum, dicendum nunc de accidentibus uoluntati. Quid est uoluntas? [Mu] Vis animi inuiolata siue spontanea, secundum quam diuersae atque contrariae cogitationes efficiuntur et opera. [Delta] Naturalis est in nobis ista uirtus an spontanea? [Mu] Naturalis est in nobis quaedam boni malique discretio; spontaneus autem motus in his quae iam discreta exsequenda sunt. Ipsum lex quidem erudit; gratia autem praeparat, adiuuat, corroborat et coronat. 13. De consequentibus euentu uoluntatis. [Delta] Quae sunt consequentia uoluntatis? [Mu] Quattuor quaedam: in hac enim uita aut bona bonis et mala malis eueniunt, ut Abrahae prosperitas et Cain poena: aut e contra bona malis et mala bonis, ut diues in euangelio usque ad mortem felix describitur; e contra Lazarus ulceribus atque egestate torquetur: aut certe neque his neque illis utralibet retributio; ut pro Ioseph uendito nulla ultio fratribus irrogatur, nec socer Moysi pro regendo populo consilium dans, licet laudetur a Deo, aliqua mercede fungitur. 2. [Delta] Quas huius diuersitatis dicimus causas? [Mu] Aliquibus hic congrua rependuntur, ne mundus non putetur prouidentia diuina regi, sed casibus, simul ut et bonos bonorum copia consoletur et malos similium poena deterreat: aut uero malis felicitas permittitur, ut boni probentur et discant ea contemnere quae uident indignis secum esse communia; bonis autem aeque accidunt mala: aut utrique generi nulla hic compensationis imago conceditur, ut alibi esse iudicium et plenam pro actibus retributionem possimus cognoscere. 3. [Delta] Da quartam modum. [Mu] Cum ii qui neque mali aliquid per se neque boni gesserunt, bona participantur aut mala, ut infantes, aut forsitan neutra, ut sunt abortiui, de quorum et statu et merito et causa subtilis dubiusque tractatus est. 14. De his quae ad futurum saeculum pertinent.