Latin · ~11 min
1.137 to 1.142
Junillus, Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis 1.137-142
Not analysed yet
[Delta] Quoniam omnes regularum partes de praesenti saeculo compleuimus, quae ad futurum credimus pertinere? [Mu] Quattuor quaedam: aut enim acceptio est, siue uocatio, aut figura aut praedictio aut effectus, uel exitus, praedictorum. 15. De acceptionibus. [Delta] Quam uocamus acceptionem, siue uocationem? [Mu] Eam scilicet qua Deus quosdam homines uel populos specialis gratiae beneficio sibi conciliare dignatur, plusque circa eos quam circa ceteros homines diuinae indulgentiae et quasi familiares fauores ostendit. 2. [Delta] Quot sunt acceptiones? [Mu] Decem. [Delta] Da ordinem acceptionum. [Mu] Prima est beati Abrahae, secunda Isaac, tertia Iacob et ex eo natorum XII patriarcharum, quarta tribus Iuda, quinta totius populi in Aegypto, sexta sancti Dauid, septima domus ipsius Dauid et per ipsam totius tribus Iuda, octaua reditus populi ex captiuitate, nona Domini nostri Iesu Christi secundum carnem quam sibi ueniens Dei Filius ex genere Dauid assumpsit, et per eam ex Abraham atque ex Adam omnium nostrum saluti remissionique prospexit, decima omnium gentium per dispensationem incarnationis ipsius Dei et Saluatoris nostri. 3. [Delta] Quid ergo? iusti et Deo placentes ante Abraham homines non fuerunt? [Mu] Fuerunt quidem, quippe cum "filii Dei" appellati sint qui ex Seth fuerant progenerati, et Enoch translatus sit, et Noe pereuntis mundi renouator effectus sit, et Melchisedech summi sacerdotis exemplum. Sed in istis non diuina acceptio, id est specialis illa familiaritas et fauor, ostenditur, sed ipsorum iustitia declaratur; ad Abraham uero Dei frequens allocutio et quasi conuictus ac per singula dispensatio, probationis promissa praemia et in posteros recordatio uim miram diuinae acceptionis ostendunt. Similiter et circa ceteros supra dictos peculiaris quidam diuinitatis fauor et quasi per singulos uitae actus palam dispensata gubernatio praecipuum gratiae declarat auxilium. 4. [Delta] Quare haec ad futurum saeculum dicimus pertinere, cum in praesenti gesta sint? [Mu] Quia unaquaeque res ex effectu perspicitur, et ea est facti causa quae facientis intentio. [Delta] Proba harum acceptionum causas ad futura respicere. [Mu] Gentium fides pro spe uitae aeternae religionem sequitur Christianam. Nam Christus ipse Dominus toto doctrinae suae remedio actuumque miraculis necnon resurrectione atque ascensione futuram uitam docuit, promisit, approbauit, indulsit. Iam ceteras acceptiones quis pro Domino sacramentisque eius ignorat effectas, si ipse Abrahae, Isaac et Iacob promittitur salutem gentibus collaturus? (4b) Propter eum Abrahae semen a ceteris gentibus segregatur; propter ipsum Iudae tribus et benedictione praecellit et in captiuitatem ultima ducitur et prima saluatur, quia ex ipsa Dominus carnem sumpsisse dignatus est, adeo ut ex illa omnes Iudaei fuerint nuncupati; ipse Dauid domuique eius ac tribui repromittitur in perpetuum de eius semine regnaturus. Igitur si fides gentium pro uita futura, Christi incarnatio pro fide gentium, cetera pro Christi incarnatione sunt gesta, omnis acceptionum series ad futurum saeculum pertinere ex ipsa intentione colligitur. Haec autem omnia etiam noui ac ueteris testamenti testimoniis facile comprobantur, cum ubique dispersa sint.