Latin · ~10 min
1.143 to 1.153
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.143-153
Not analysed yet
16. De typis. [Delta] Quid est typus? [Mu] Quam nos figuram dicimus, siue formam, sicut dicit apostolus, "Omnia enim in figura contingebant illis," et iterum, "Adam, qui est forma futuri": nec enim ab re est unum aliquid multis significari uocabulis. [Delta] Quid est ergo typus, siue figura? [Mu] Praesentium aut praeteritarum aut futurarum rerum ignotarum per opera, secundum id quod opera sunt, manifestatio. 2. [Delta] Da praeteritorum typos. [Mu] Vt est catechumenorum humilitas: typum enim gerunt Adae a paradiso exclusi et ex conscientia delictorum diuinum metuentis aspectum, propter quod et per publicum capitibus tectis incedunt. 3. [Delta] Da in praesentibus. [Mu] Vt Aaron uestis, quae duodecim tribuum nomina lapidibus insignata gestabat, ostendens se quodammodo pro omni populo supplicare. 4. [Delta] Da de futuris. [Mu] In his nulla est difficultas; tamen ex superfluo ut in duobus filiis Abraham duo testamenta monstrata sunt. 5. [Delta] Quoniam et de prophetia similem paene definitionem diximus, quid interest? [Mu] Quod in prophetia uerbis, secundum hoc quod uerba sunt, futura significantur; in typis autem res declarantur ex rebus; possunt tamen haec duo ita definitione misceri, ut dicamus quia prophetia est typus in uerbis, secundum id quod uerba sunt, et contra typus prophetia est in rebus, in quantum res esse noscuntur. 17. De differentiis typorum. [Delta] Quot sunt typorum, uel figurarum, modi? [Mu] Principaliter quattuor: aut enim grata gratis significantur aut maesta maestis aut maestis grata aut gratis maesta. 2. [Delta] Da exempla per singulos modos. [Mu] Grata quidem gratis significantur, ut Domini nostri secundum carnem resurrectio et in caelis habitatio forma est resurrectionis nostrae et futurae iustis in caelo habitationis indicium, sicut dicit apostolus, "Mortui enim estis, et uita nostra abscondita est cum Christo in Deo." 3. Maesta uero maestis praefigurantur, ut diaboli angelorumque eius deiectio et futurae poenae repromissio figura est eorum qui pro similitudine operum poenis similibus detrudentur, sicut et beatus Petrus eadem forma ad deterrendos utitur peccatores, dicens de Deo quia et "angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis tradidit eos." 4. Tertius modus est cum maestis grata significantur, ut Adae transgressio typus fuit iustitiae Saluatoris nostri, sicut beatus apostolus docet quia "sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic etiam per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi. Regnauit enim mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem transgressionis Adae, qui est forma futuri," id est typus: in Graeco enim typus specialiter legitur. Secundi ergo Adam, id est Christi, gratia forma, uel typus, fuit transgressionis Adae per contrarium scilicet figurata.