Latin · ~7 min
1.22 to 1.29
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.22-29
Not analysed yet
5. [Delta] In quibus libris prophetia suscipitur? [Mu] In XVII: Psalmorum CL liber I, Oseae liber I, Isaiae liber I, Ioel liber I, Amos liber I, Abdiae liber I, Ionae liber I, Michaeae liber I, Nahum liber I, Habacuc liber I, Sophoniae liber I, Ieremiae liber I, Ezechiel liber I, Daniel liber I, Aggaei liber I, Zachariae liber I, Malachiae liber I. Ceterum de Ioannis Apocalypsi apud orientales admodum dubitatur. 6. [Delta] Nulla in his libris alia species inuenitur? [Mu] Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem prophetiae, sicut in Isaia Achaz et Ezechiae regum uelut quaedam refertur historia; sed prophetiae intentio est non gesta contexere, sed praedictorum exitum comprobare. Et in Ieremia cum dicitur, "Terra, terra, audi uerbum Domini," terram prouerbialiter habitantes in ea homines nuncupat. Et cum Isaias dicit, "Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus, sed solue omnem nodum iniquitatis" et cetera, uelut simpliciter docet, sed ut prophetico spiritu iussus haec praedicat. 7. [Delta] Quid prophetiae commune cum ceteris? [Mu] Habet commune cum prouerbiis quod utraque superficie difficilia sunt, sed pleraque intellectu non ardua. 5. De prouerbiis. [Delta] Quae est prouerbialis species? [Mu] Quaedam figurata locutio, aliud sonans, aliud sentiens, et in praesenti commonens tempore. 2. [Delta] In quibus libris haec accipitur? [Mu] In duobus: Salomonis prouerbiorum liber I et Iesu, filii Sirach, liber I. [Delta] Nullus alius liber huic speciei subditur? [Mu] Adiungunt quidam librum qui uocatur Sapientiae et Canticum canticorum. 3. [Delta] Accidunt et in his libris aliae species? [Mu] Sola simplex doctrina accidit, sed non principaliter, nisi ad explanationem uel commendationem prouerbiorum, ut est, "Initium sapientiae timor Domini." 4. [Delta] Quid est prouerbiali commune cum ceteris? [Mu] Habet cum prophetia commune quod superficie difficilis uidetur, cum intellectu plerumque non sit.