Latin · ~9 min
1.30 to 1.36
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.30-36
Not analysed yet
5. [Delta] Quid habet prouerbialis species proprium? [Mu] Quod ei neque historia neque prophetia miscentur, et sola est quae ita intellegitur, ut quodammodo uerborum superficies auferatur. 6. [Delta] Quare in hac tantum licitum nobis est non textum scripturae ipsius considerare sed sensum, cum in ceteris tribus ita allegoriam mystice admittamus, ut narrationis fidem praesentare necesse sit? [Mu] Quia si uoluerimus praeter prouerbialem speciem ubique allegoriam sic recipere, ut narrationis ueritas infirmetur, locum damus inimicis prout uoluerint diuinos libros interpretari. 7. [Delta] Quot modis in diuina lege allegoria cognoscitur? [Mu] Quattuor: aut secundum translationem, uel metaphoram, ut est, "Iratus est Dominus" et "Descendit," et similia quae ad insinuandas causas ex humanis motibus transferuntur ad Deum: aut secundum imaginationem, uel hypotyposin, ut est in euangelio, "Homo quidam descendebat ab Hierosolymis in Iericho"; et rursus, parabola uineae atque agricolarum; ordo enim eorum quae gerebantur a Christo, uelut imagine personae et negotii alterius, refertur impletus: aut secundum comparationem, uel similitudinem, sicut dicit, "Simile est regnum caelorum grano sinapis" et cetera; non enim narratio, sicut in superiore exemplo contexitur, sed causarum solummodo comparantur effectus: aut secundum prouerbialem modum, ut est, "Bibe aquam de tuis uasis et de cisterna tua et de tuis puteis," cum uelit scriptura monere carnalem concupiscentiam intra licentiam coniugii refrenandam. 6. De simplici doctrina. [Delta] Quae est simplex doctrina? [Mu] Qua de fide aut de moribus in praesenti tempore simpliciter edocemur. 2. [Delta] Quare hoc nomen accepit? [Mu] Quia omnis quidem scriptura aliquid docet, sed sub aliis speciebus, quas supra diximus, agitur; haec autem neque historiam texit neque prophetiam neque prouerbialiter loquitur, sed tantummodo simpliciter docet. 3. [Delta] Qui libri ad simplicem doctrinam pertinent? [Mu] Canonici XVII, id est Ecclesiastes liber I, epistulae Pauli apostoli: ad Romanos I, ad Corinthios II, ad Galatas I, ad Ephesios I, ad Philippenses I, ad Colossenses I, ad Thessalonicenses II, ad Timotheum II, ad Titum I, ad Philemonem I, ad Hebraeos I, beati Petri ad gentes prima et beati Ioannis prima. [Delta] Nulli alii libri ad simplicem doctrinam pertinent? [Mu] Adiungunt quam plurimi quinque alias, quae apostolorum canonicae nuncupantur, id est Iacobi I, Petri secunda, Iudae I, Ioannis duae.