Latin · ~8 min
1.37 to 1.44
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.37-44
Not analysed yet
4. [Delta] Nulla in his libris alia species inuenitur? [Mu] Accidunt ceterae, sed non principaliter, nisi ad probationem doctrinae. Nam cum dicit apostolus, "Et dum uenissem Troadem in euangelium Christi, ostium mihi apertum est," et ubi Petro se dicit in faciem restitisse, uelut historiam uidetur texere. Rursus cum dicit, "Ecce mysterium uobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur," prophetae opus aggreditur. Item cum ait, "Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri," prouerbialibus utitur uerbis: omnia tamen ad doctrinae probationem, ut diximus, inseruntur. 5. [Delta] Quid commune cum ceteris speciebus simplex doctrina habet? [Mu] Habet cum historia commune quod utraque superficie facilis uidetur, cum sint inspectione aut intellectu plerumque difficiles. 7. De auctoritate scripturarum. [Delta] Quomodo diuinorum librorum consideratur auctoritas? [Mu] Quia quaedam perfectae auctoritatis sunt, quaedam mediae, quaedam nullius. [Delta] Quae sunt perfectae auctoritatis? [Mu] Quae canonica in singulis speciebus absolute numerauimus. [Delta] Quae mediae? [Mu] Quae adiungi a pluribus diximus. [Delta] Quae nullius auctoritatis sunt? [Mu] Reliqua omnia. 2. [Delta] In omnibus speciebus dictionis hae differentiae inueniuntur? [Mu] In historia et simplici doctrina omnes; nam in prophetia mediae auctoritatis libri praeter apocalypsin non reperiuntur nec in prouerbiali specie omnino cassata. 8. De scriptoribus diuinorum librorum. [Delta] Scriptores diuinorum librorum qua ratione cognoscimus? [Mu] Tribus modis: aut ex titulis et prooemiis, ut propheticos libros et apostoli epistulas, aut ex titulis tantum, ut euangelistas, aut ex traditione ueterum, ut Moyses traditur scripsisse quinque primos libros historiae, cum non dicat hoc titulus nec ipse referat, "Dixit Dominus ad me," sed quasi de alio, "Dixit Dominus ad Moysen." Similiter et Iesu Naue liber ab eo quo nuncupatur traditur scriptus, et primum regum librum Samuel scripsisse perhibetur. 2. Sciendum praeterea quod quorundam librorum penitus ignorantur auctores, ut Iudicum et Ruth et Regum III ultimi et cetera similia; quod ideo credendum est diuinitus dispensatum, ut alii quoque diuini libri non auctorum merito, sed Sancti Spiritus gratia tantum culmen auctoritatis obtinuisse noscantur.