Latin
1.45 to 1.55
Junillus, Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis 1.45-55
Not analysed yet
9. De modis scripturarum. [Delta] Modi diuinae scripturae quot sunt? [Mu] Duo: nam aut metris Hebraicis in sua lingua conscribuntur aut oratione simplici. [Delta] Quae sunt metris conscripta? [Mu] Vt psalmi et Iob historia et Ecclesiastes et in prophetis quaedam. [Delta] Quae simplici oratione conscripta sunt? [Mu] Reliqua omnia. 2. [Delta] Quare apud nos iisdem metris conscripta non sunt? [Mu] Quia nulla dictio metrum in alia lingua conseruat, si uim uerborum ordinemque non mutet. 10. De ordine scripturarum. [Delta] Quis est ordo diuinorum uoluminum? [Mu] Quia quaedam ueteris testamenti sunt, quaedam noui. [Delta] Quae ad nouum testamentum pertinent? [Mu] Euangelia, ut supra dictum est, quattuor, apostolicae epistulae et Actus. [Delta] Quae ad uetus testamentum pertinent? [Mu] Reliqua omnia. 2. [Delta] Quae testamenti ueteris nouique sunt propria? [Mu] Veteris intentio est nouum figuris praenuntiationibusque monstrare; noui autem ad aeternae beatitudinis gloriam humanas mentes accendere. 11. De his quae scriptura nos edocet. [Delta] Quoniam satis dictum est de his quae ad ipsam scripturae superficiem proprie pertinebant, nunc requiro quae sunt quae ipsa scriptura nos edocet. [Mu] Tria quaedam: nam aut de Deo loquitur aut de praesenti saeculo aut de futuro. 12. Quot significationibus scriptura de Deo loquitur? [Delta] Quot significationibus de Deo scriptura loquitur? [Mu] Quattuor: aut enim essentiam eius significat, quam Latine et substantiam nuncupamus, ut est, "Ego sum qui sum": aut Personas, uel secundum Graecos subsistentias, ut est, "Ite, docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti": aut operationem, ut scriptum est, "secundum operationem potentiae uirtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis et sedere faciens ad dexteram suam": aut collationem eius ad creaturas, ut est, "Regi autem saeculorum incorrupto, inuisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum." 13. De significationibus diuinae essentiae.