Latin · ~8 min
1.56 to 1.62
Junillus, IVNILLI INSTITVTA REGVLARIA DIVINAE LEGIS 1.56-62
Not analysed yet
[Delta] Quot modis diuina significatur essentia? [Mu] Duobus, principaliter et consequenter. 2. [Delta] Principaliter quibus uerbis? [Mu] Octo: dicitur enim aut Deus aut Dominus aut simul Dominus Deus aut Adonai aut Sabaoth aut Eli aut Elohim aut Est. [Delta] Nihil aliud quam Deum haec uerba significant? [Mu] Duo tantum nonnumquam et de aliis abusiue dicuntur, Deus et Dominus, teste Paulo apostolo, "quia dii multi et domini multi"; et "Dii estis et filii Excelsi omnes." Reliqua uero sex numquam nisi de Deo dicuntur. [Delta] Quid de Deo haec uerba significant? [Mu] Non quid est, sed quod est; quid enim sit Deus comprehendi non potest. 3. [Delta] Quibus modis Deus consequenter significatur? [Mu] Cum Personas aut operationem aut collationem eius ad creaturas exponit. Nam et cum nominat Patrem, licet primus auditus generantem significet, consequenter tamen intellegimus Deum; similiter et quando nominat Filium uel Spiritum Sanctum. Et cum dicit 'omnipotens,' licet operationem eius primus sermo denuntiet, consequenter tamen intellegimus Deum. Et cum dicit inuisibilem, licet eum qui uideri a mortalibus nequeat principaliter sonet et ex collatione nostra id quod non sumus ei qui nos fecit assignet, consequenter tamen intellegimus Deum. 14. De significationibus Trinitatis. [Delta] Quot modis Personas, siue subsistentias, diuinitatis scriptura significat? [Mu] Similiter duobus, principaliter et consequenter: principaliter, ut cum dicimus, 'Pater, Filius, Spiritus Sanctus'; consequenter, per ea quibus significatur essentia aut operatio aut ad creaturas collatio. Nam et cum dico 'Deus,' quod ad essentiam pertinet, et cum dico 'omnipotens,' quod ad operationem pertinet, et cum dico 'immutabilis,' quod ex collatione ad creaturas dicitur, licet aliud primus auditus sentiat, tamen Patrem et Filium et Spiritum Sanctum uel simul uel singulos, consequenter Deum intellego. 15. Quot modis significatur Pater? [Delta] Quot modis Pater significatur? [Mu] Patris nomine una Persona intellegitur, sed non uno modo: ad Filium enim proprie dicitur, ad creaturam communiter, ibi naturae ueritate, hic gratiae bonitate.