Latin · ~9 min
1.63 to 1.68
Junillus, Iunilli Instituta Regularia Divinae Legis 1.63-68
Not analysed yet
2. [Delta] Hoc uno modo Pater significatur? [Mu] Principaliter hoc; nam consequenter, et ex his quae essentiam deitatis aut operationem aut collationem ad creaturas quolibet modo significant. Insuper et ex Filii uocabulo consequenter intellegitur Pater; et Sancti Spiritus nomine ipse scilicet Pater, cuius est Spiritus, subintellegitur. 3. [Delta] In Trinitate ipsa nulli alii Personae uocabulum Patris ascribitur? [Mu] Legitur de Filio dictum, "Pater futuri saeculi," sed hoc secundum carnem dictum est et significatiue, non proprie, ut ostenderetur ipse esse causa et genitor beatitudinis nostrae, quia per carnis eius resurrectionem humana natura futuram uitam et sperare incipit et sumere. 16. Quot modis significatur Filius? [Delta] Quot modis loquitur scriptura de Filio? [Mu] Quinque: nam uelut sola nonnumquam deitas eius significatur, et consequenter intellegitur carnis assumptio, ut est, "unigenitus Filius, qui est in sinu Patris": nonnumquam uero solus homo ab eo susceptus, et deitas consequenter, ut est, "nouissime locutus est nobis in Filio": nonnumquam simul utrumque, ut est, "Hoc sentite in uobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens": nonnumquam et ad corpus uidentur dicta quae ad deitatem sunt principaliter referenda, ut est, "Filius hominis, qui est in caelo": rursus diuinitati nonnumquam uidentur ascripta quae specialiter referuntur ad carnem, ut est, "si enim cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent." 2. [Delta] Quare his quinque modis loquitur scriptura de Filio? [Mu] Distincte quidem ideo secundum naturas loquitur, ut inconfusas earum proprietates ostendat: communiter ideo, ut asserat unitatem; alternat uero humana diuinis et diuina humanis, ut utrumque unius Personae indiuisumque monstretur. 3. [Delta] Quot modis solet Filii significari Persona? [Mu] Duobus; et ipse, principaliter et consequenter: principaliter quidem significatur, cum Christus dicitur absolute; nam cum alii christi uocantur, aliquid adicitur, ut est, "christus Domini" aut "christos meos"; solus autem naturaliter Dei Filius Christus absolute dicitur, unde et hoc solius esse proprium declaratur: consequenter uero intellegitur Persona Filii et ex illis tribus quibus et Pater et ex ipso Patris uocabulo et ex Spiritus Sancti, quia et Spiritus dicitur Patris et Filii.